- MYCENAE
- MYCENAEurbs Peloponnesi, quam Perseus Danai fil. exstruxit, in qua regnavit Agamemnon. Inde Virg. Aen. l. 6. v. 838.—— Agamemnoniasque Mycenas.Idem Aen. l. 2. v. 331.Milia quot magnis numquam venêre Mycenis.pelopeiades Mycenas vocat Ovid. Fast. l. 3. v. 83. quia illic Pelops habitavit, a cuius etiam filio Thyeste Thyesteasvocat Lucan. l. 1. v. 543.—— Qualem fugiente per ortusSole Thyesteae noctem duxêre Mycenae.Inachias vocat Papinius l. 4. Theb. quod iuxta Inachum fluv. positae vid eantur. Agios Adrianos Sophiano. Nigro Charia est, Gerbigm Theveto. Equi Mycenarum in pretio fuêre, Virg. Georg. l. 3. v. 121.Et patriam Epirum referat, fortesque Mycenas.Gratius in Cynegetico, v. 501.Consule Penei qualis perfunditur amneThessalus, aut patriae quem conspexêre MycenaeGlaucum. ——Horat. l. 1. Od. 7. v. 9.Aptum dicet equis Argos, ditesque Mycenas.Epitheton traxit ab Homero, apud quem, Il. ὴ. v. 180.—— Πολυχρύσοιο Μυκήνης.Inde Mycenaeus. Propert. l. 2. Eleg. 22. v. 31.Quid? ferus Andromaches lectô cum surgeret Hector,Bella Mycenaeae non timuêre rates?Ovid: Epist. 5.Ista Mycenaeâ litera scripta manu.Nie. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.